Marianische Vesper (Robert Führer)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #04595:  Network.png
Editor: Manfred Hößl (submitted 2003-02-04).   Score information: A4, 56 pages, 337 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Finale file may be viewed and printed with Finale Reader.

General Information

Title: Marianische Vesper
Composer: Robert Führer

Number of voices: 4vv   Voicing: SATB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: Orchestra

First published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Domine, ad adjuvandum me festina.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum.
Amen, alleluja.

Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum,
virgam virtutis tua emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum,
juravit Dominus, non poenitebit eum,
Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Judicabit in nationibus implebit ruinas
conquassabit capita in terra multorum.
Gloria Patri, gloria Filio et Spiritui, Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
 
Laudate pueri, laudate Dominum, sit nomen Domini benedictum,
a solis ortu usque ad occasum laudabite nomen Domini,
quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
et humilia respicit in coelo et in terra.
Suscitans a terra in opem et de stercore erigens pauperem,
ut collocet eum cum principibus populi sui.
Gloria Patri, gloria Filio, gloria et Spiritui Sancto, in saecula saeculorum. Amen.

Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus,
stantes erant pedes nostri in atriis Tuis Jerusalem,
quia illuc sederunt sedes in judicio sedes super domum David,
rogate quae ad pacem sunt Jerusalem propter fratres
et proximos meos loquebar pacem de Te.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen.
 
Vanum est vobis ante lucem surgere,
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis,
non commovebitur cum loquetur inimicis suis in porta. Amen.

Lauda jerusalem Dominum, lauda Deum Tuum Sion,
quoniam confortavit seras portarum tuarum,
qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat Te,
 qui annunciat verbum suum, verbum suum Jacob
et judicia sua Israel, judicia sua Israel.
Gloria Patri, gloria Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio
et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
 
Magnificat, anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo,
quia respexit humilitatem, humilitatem ancillae suae,
fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui,
suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Gloria Patri, Patri et Filio et Spiritui Sancto nunc
et semper et in saecula saeculorum, saeculorum. Amen.