Salve festa dies

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

General information

An Easter processional hymn by Venantius Fortunatus.

Settings by composers

Other settings possibly not included in the manual list above

Text and translations

Latin.png Latin text

Salve festa dies toto venerabilis aevo
In tempore paschale:   qua Deus infernum vicit et astra tenet.
In die ascensione:   qua Deus ascendit victor et astra tenet.
In die pentecoste:   qua sacer accendit Spiritus igne suos.

Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo.

Namque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus gramina flore favent.

Legibus inferni oppressis super astra meantem
laudant rite deum lux polus arva fretum.

Qui crucifixus erat Deus, ecce per omnia regnat
Dantque Creatori cuncta creata precem.

Nobilitas anni, mensium decus atque dierum
horarum splendor saecula cuncta fovens.

Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor
unica progenies ex Deitate Patris.
 

English.png English translation

External links